- ROCHETUM
- ROCHETUMdiminutivum, a Rochus seu Roccus, in Ecclesia Romana vestislinea Episcoporum peculiaris olim, postea eriam Abbatibus aliisque con cessa est. Ceremonial. l. 1. c. 4. Uiuntur croceis ebscuris et subtus parvô caputiô supra rochetum. Olim longum erat atque talare, ut ex antiquis picturis et relatione Mucantii de Boni facio VIII. refert Car. Macer. Cum enim Bonifacii huius sepulchrum apertum esset, A. C. 1605. corpus integrum adhuc repertum eft, indutum omniub Pontificalibus indumentis, caligis, sandaliis ex tela aurea, in summitate acutis, sine cruce, Rochettô longô albô, stolâ, cingulô, dalmaticâ, tunicellâ planetâ amplâ sericeâ coloris nigri, phanone et palliô etc. uti habet praefatus Io. Paulus Mucantius, apud Torigum de Cryptis Vaticanis, p. 372. Habet autem manicas strictiores, quô significari dicunt, Praelatis adeleemosynam largiendam manus promptas et expeditas esse debere etc. Eius usum qui habet Praelatus, in obsequio alicuius Cardinalis, tenetur illud deferre, dum Cardinalis illud defert; cum vero Cardinalis illô non utitur, nec Praelatô illo uti con cessum, Sed et Rochettô induitur Praelatus, dum Regiis Oratoribus obsequium praestat, item in audientia Pontificis, in visitatione Cardinalis recens creati, sive a legatione redeuntis, vel cum salutat aliquem Serenissimi titulô insignem. Praelati vero Regulares Rochettum non gerunt, sed in Missa utuntur superpelliceô, inter quae duo quodnam discrimen sit, docet apud Car. du Fresne, Lindwodus ad Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 3. tit. 27. Rochettum differt a superpellicio, quia super pellicium habet manicas pendulas, sed Rochetum est sine manicis, et ordinatur pro Clerico ministraturo Sacerdoti, vel forsan ad opus ipsius Sacerdotis, in baptizando pueros, ne permanicas ipsius brachia impediantur. Vide eundem de Roketo Canonicorum Regularium, et plura hanc in rem apud Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.